monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 3 > sectio > csg458.34 > sectio 10 > sectio 6 > 28 > Psalmi, 31 > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 46
In quibus tamen verbis non admixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admixtionis. Sunt etenim multa quae licita probantur esse ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus: et cum rectum sit quod agitur, non est tamen adprobabile quod in eo animus perturbatur.